
Unicornis (-is, m.) (Graece: Μονόκερως) est animal fabulare, quod usque a Medio Aevo plerumque equi candidi simile in picturis atque insignibus depingi solet.
Mundus realis
Sensus compositionalis verbi unicornis est 'unum cornu habens' vel 'cui unum cornu est'. In mundo reali nonnulla sunt animalia, quibus haec descriptio convenire videtur, sicut rhinoceros Indicus, tarandrus, monodon monoceros, oryctes nasicornis. Porro sunt animalia bicornia, quorum singulis quibusdam aut cornua in unum creverunt aut vitio quodam genetico alterutrum cornu non exstitit aut, quod rarissime fit, unum t...