« first day (1512 days earlier)      last day (1496 days later) » 

2:16 AM
@JoonasIlmavirta Nihil Historiae Finniae scio. Credebantne Finnia Jesu?
 
 
5 hours later…
7:43 AM
@Nickimite Finni lente Christiani facti sunt. Finnia suas religiones habebat, sed paullatim religio Christiana totam terram cepit.
Iterum iterumque scriptum est difficile fuisse Finnos convertere.
@Nickimite (De grammatica: Cum verbo scire melius esset adhibere de cum ablativo neque genetivum. Si vox Anglica "of" dicere vult "about", casu genetivo non redditur Latine.)
 
 
8 hours later…
3:41 PM
Altam scientiam habes et diligo consilium. Iterum de fundumentis me remones.
 
4:15 PM
@Nickimite Istud est vero, quod usus cotidianus linguae Latinae dare potest: firmius stilum et fundamenta linguae tenes.
Solum legendo haud potuissem linguam cognoscere sicut cognovi.
 
4:30 PM
@JoonasIlmavirta Ah, bonum. Semel Paganos eos fuisse novi, sed scientia erat vana. Ludus quem ludo religionem "Suomenusko" aut "Germanic" esse dicebat.
 
@Nickimite "Suomenusko" est paene litteratim "religio Finniae".
Nescio, qualis vero fuerit.
 
@JoonasIlmavirta O pudens vir, lingua tua est mirabile lectu.
@JoonasIlmavirta Cum de historia finna in schola discebaris, discebasne de Suomenusko?
 
@Nickimite Gratias!
@Nickimite Minime. Praehistoria Finnica non tractabatur.
Nunc ipsum lego librum quondam de tota historia Finnica. De religionibus antiquis minime narrat.
 
4:50 PM
@JoonasIlmavirta Quam triste. Antiquam historiam miror et mores cultuum et species civitatum.
 
@Nickimite Aliquo modo eligendum est, quid de historia tractetur. Parum temporis habemus nec ullo modo omnia tractare possumus.
Forsitan historia recentior Finniae pluris habetur momenti, nec mirum est. Maxima pars historiae globalis est; non solas res Finnicas sapere debemus.
@Nickimite Quarum regionum historiam docebaris ipse?
 
5:30 PM
@JoonasIlmavirta Non doceo -- solum disco, si significeabas istud. Studens saepe Europa per ludum et studens historia Byzantini per Podcast.
@JoonasIlmavirta Et plus historiae est veniendum.
 
@Nickimite Passive verbo docere usus sum. Itaque: "tu historiam doceris" = "tu historiam discis" = "tu historiae studes".
@Nickimite Visne dicere "is coming"? Melius sit "venturum est".
Aut simpliciter "veniet".
 
6:24 PM
@JoonasIlmavirta Bonum notu. Schola mihi non docebat!
@JoonasIlmavirta Me docturum plus historiae esse dicere conebar.
 
@Nickimite Ne mihi quidem! Quam ob rem rogavi quod rogavi.
@Nickimite Te bene intellexi; te artem grammaticam docere conor varia Latinitate.
 
7:11 PM
@JoonasIlmavirta Quare dixisti; dehinc tua verba auxilium pro tumulto noscam nisi mihi dices.
 
7:34 PM
Salvete, honorabilies sodales.
Gratias ago Joonae, quia nonnulla menda molesta correxit in meo responso ad rogatum pertinentem ad silvam videndum (vel potius, non videndum).
 
@SebastianKoppehel Salve! Iucundum est plus habere loquentium in hoc colloquio.
@SebastianKoppehel Sodes! Multo maioris gratiae dignus es ipse, quippe qui tale responsum scripseris. Ego nihil feci nisi minime emendavi.
(Haud necesse est, sed in hoc colloquio potes scripta tua emendare. Tange sagittam parvam inter textum et nomen et elige deinde "edit". Aliquot minutas habes, quibus mutanda mutare potes.)
 
7:51 PM
Nunc video. Nescivi nos mutare licere nostra scripta.
 

« first day (1512 days earlier)      last day (1496 days later) »