« first day (882 days earlier)      last day (3000 days later) » 

5:09 PM
Hey, hey :)
cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
1:16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
1:17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et
dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit
1:18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
1:19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum
atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad
regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
1:20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis
1:21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan
1:22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et
legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari
2:1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi
et quae fecisset vel quae passa esset
2:2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae virgines ac speciosae
 
16 messages moved from Mathematics
 

« first day (882 days earlier)      last day (3000 days later) »